De Haeresibus

Aurelius Augustinus Hipponensis

Esse autem in eis navibus sanctas virtutes, quae se in masculos transfigurant ut illiciant feminas gentis adversae, et rursus in feminas ut illiciant masculos eiusdem gentis adversae. Et per hanc illecebram commota eorum concupiscentia fugiat de illis lumen quod membris suis permixtum tenebant, et purgandum suscipiatur ab angelis lucis, purgatumque illis navibus imponatur ad regna propria reportandum.

Qua occasione, vel potius exsecrabilis superstitionis quadam necessitate, coguntur Electi eorum velut eucharistiam conspersam cum semine humano sumere ut etiam inde, sicut de aliis cibis quos accipiunt, substantia illa divina purgetur. Sed hoc se facere negant, et alios nescio quos sub nomine Manichaeorum facere affirmant. Detecti sunt tamen in ecclesia, sicut scis, apud Carthaginem, iam te ibi diacono constituto, quando instante Urso tribuno, qui tunc domui regiae praefuit, aliqui adducti sunt. Ubi puella nomine Margarita istam nefarium turpitudinem prodidit, quae cum esset annorum nondum duodecim, propter hoc sclestum mysterium se dicebat esse vitiatam. Tunc Eusebiam quandam Manichaeam quasi sanctimonialem, idipsum propter hoc ipsum passam, vix compulit confiteri, cum primo illa se asseruisset integram, atque ab obstetrice inspici postulasset. Quae inspecta et quid esset inventa, totum illud turpissimum scelus, ubi ad excipiendum et commiscendum concumbentium semen farina substernitur, (quod Margarita indicante absens non audierat) similiter indicavit. Et recenti temporenonnulli eorum reperti et ad ecclesiam ducti, sicut Gesta episcopalia quae nobis misistis ostendunt hoc non sacramentum, sed exsecramentum, sub diligenti interrogatione confessi sunt.

Quorum unus nomine Viator eos qui ista faciunt proprie Catharistas vocari dicens, cum alias eiusdem Manichaeae sectae partes in Mattarios et specialiter Manichaeos distribui perhiberet, omnes tamen has tres formas ab uno auctore propagatas, et omnes generaliter Manichaeos esse negare non potuit. Et certe illi libri Manichaei sunt omnibus sine dubitatione communes, in quibus libris illa portenta ad illiciendos et per con cupiscentiam dissolvendos utriusque sexus principes tenebrarum ut liberata fugiat ab eis quae captivata tenebatur in eis divina substantia, de masculorum in feminas et feminarum in masculos transfiguratione conscripta sunt; unde ista, quam quilibet eorum negant ad se pertinere, turpitudo defluxit. Divinas enim virtutes quantum possunt imitari se putant ut purgent Dei sui partem ; quam profecto, sicut in omnibus corporibus caelestibus et terrestribus atque in omnium rerum seminibus, ita et in hominis semine teneri existimant inquinatam. Ac per hoc sequitur eos, ut sic eam etiam de semine humano, quemadmodum de aliis seminibus quae in alimentis sumunt, debeant manducando purgare. Unde etiam Catharistae appellantur, quasi purgatores, tanta eam purgantes diligentia ut se nec ab hac tam horrenda cibi turpitudine abstineant.

Synagoga Satanae