Textos
[1]
Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam diu etiam furor iste
tuus nos eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te
nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil
concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil
horum ora voltusque moverunt? Patere tua consilia non sentis, constrictam iam
horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non vides? Quid proxima, quid
superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis,
quem nostrum ignorare arbitraris?
[2] O tempora, o
mores! Senatus haec intellegit. consul videt; hic tamen vivit. Vivit? immo vero
etiam in senatum venit, fit publici consilii particeps, notat et designat
oculis ad caedem unum quemque nostrum. Nos autem fortes viri satis facere rei
publicae videmur, si istius furorem ac tela vitemus. Ad mortem te, Catilina,
duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem, quam tu in nos
[omnes iam diu] machinaris.
[3] An vero vir amplissumus, P. Scipio, pontifex
maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus
interfecit; Catilinam orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos
consules perferemus? Nam illa nimis
antiqua praetereo, quod C. Servilius Ahala Sp. Maelium novis rebus studentem manu
sua occidit. Fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus, ut viri fortes
acrioribus suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum hostem coercerent. Habemus senatus consultum in te, Catilina, vehemens et
grave, non deest rei publicae consilium neque auctoritas huius ordinis; nos,
nos, dico aperte, consules desumus.
[4] Decrevit
quondam senatus, uti L. Opimius consul videret, ne quid res publica detrimenti
caperet. Nox nulla intercessit, interfectus est propter quasdam seditionem
suspiciones. C. Gracchus, clarissimo patre, avo, maioribus, occisus est cum
liberis M. Fulvius consularis. Simili senatus consulto C. Mario et L. Valerio
consulibus est permissa res publica, num unum diem postea L. Saturninum
tribunum plebis et C. Servilium praetorem mors ac rei publicae poena remorata
est? At vero nos vicesimum iam pridem patimur habescere aciem horum
autoritatis. Habemus enim eius modi senatus consultum, verum inclusum in
tabulis, tamquam in vagina reconditum, quo ex senatus consulto confestim te
interfectum esse, Catilina, convenit. Vivis, et vivis non ad deponendam
sed ad confirmandam audaciam. Cupio, patres conscripti, me esse clementem,
cupio in tantis rei publicae periculis me non dissolutum videri. Sed iam me
ipse inertiae nequitiaeque condemno.
[5] Castra sunt in Italia contra populum
Romanum in Etruriae faucibus collocata, crescit in dies singulos hostium
numerus. Eorum autem castrorum imperatorem ducemque hostiun intra moenia atque
adeo in senatu videtis intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae
molientem. Si te iam, Catilina,
comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi, ne non potius hoc
omnes boni serius a me quam quisquam crudelis factum esse dicat. Verum ego hoc,
quod iam pridem factum esse oportuit, certa de causa nondum adducor ut faciam.
Tum denique interficere, cum iam nemo tam improbus, tam perditus, tam tui
similis inveniri poterit, qui id non iure factum esse fateatur.
[6] Quam diu quisquam erit qui te defendere audeat. Vives,
et vives ita ut vivis, multis meis et firmis praesidiis ibsessus, ne commovere
te contra rem publicam possis. Multorum te etiam oculi et aures non sentientem,
sicut adhuc fecerunt, speculabuntur atque custodient.
Etenim quid est, Catilina, quod iam amplius expectes,
si neque nox tenebris obscurare coetus nefarious nec privata domus parietibus
continere voces coniurationis potest, si illustrantur, si erumpunt omnia? Mutam iam istam mentem, mihi crede, obliviscere caedis
atque incendiorum. Teneris undique. Luce sunt nobis tua concilia omnia, quae
iam mecum licet recognoscas.
[7] Meministine me
a.d. XII Kal. Novembres dicere in senatu, fore in armis certo dia, qui dies futurus
esset a.d. VI Kal. Novembres, C. Manlium, audaciae satellitem atque administrum
tuae? Num me fefellit, Catilina, non
modo res tanta, tam atrox tamque incredibilis, verum, id quod multo magis est
admirandum dies? Dixi ego iodem in senatu caedme te optimatium contulisse in a.d. V kal. Novembres, tum cum multi principes civitatis Roma non tam
sui conservandi quamtorum consiliorum reprimendorum causa profugerunt. Nam
infitiari potes te illo ipso die meis praesidiis, mea diligentia circumclusum
commovere te contra rem publicam non potuisse, cum tu discessu ceterorum nostra
tamen, qui remansissemus, caede contentum te esse discebas?
*Se añadirán más textos de vez
en cuando.