HYSTORIA TARTARORUM FRATRI . DE BRIDIA

Incipit HystoriaTartarorum.

[1] R[e]uerentissimo patri, fratri Boguslao ministro fratrum minorum in Boemia et Polonia degencium, frater C. de Bridia inter minores minimus filialis obediencie subieccionem tam debitam quam deuotam! Perfecta obediencia hoc exposcit officium, ut, si quis in ea excercitari desiderat, non solum facilia uerum eciam ardua sibi uolenti aggrediatur animo secundum sui superioris voluntatem. Vestre paternitati quamuis supra vires ingenij mei obaudiens que [vidi] de Tartaris intellexi cum venerabilibus fratribus nostri ardinis, fratre videlicet lohanne sedis apostolice legato ad omnes externas naciones, precipue tamen ad Tartaros cacoros, et fratre Benedicto Polono et fratre Ceslao Boemo socijs eius, breuiter in scripto posui cauens fastidium lectorum et ut uestra hec audiens deuocio, que de terrenicis nouit utilia elicere ex mirabili[li]bus dei omnipotentis iudicijs tam occultis, que in fine iam clarescunt seculorum, in quo appropinquat sanctorum redempcio, exurgat in laudem eius pariter et amorem.

[2] Sciendum igitur quod secundum Tartaros et quosdam alios habitabilis mundi huius machina diuiditur in duas principale [partes], orientalem uidelicet et occidentalem, large sumptas secundum quod sol oritur et occidit estiuo tempore et brumali. Inchoatur autem occidens a terra Liuonie et uadit a Prusia usque in Greciam et deinceps et continet in se uniuersam ecclesiam catholice fidei. Vnde et Tartari appellant apostolicum 'magnum papam' per totum occidentem. Reliqua vero pars dicitur orientalis, in qua posita est terra Tartarorum ubi oriens iungitur aquiloni, habens contiguum mare occeanum aquilonis, et appellatur Moal.

[3] Erat autem in ea vir quidam nobilis quidem genere sed moribus crudelis, nomine Cingis, a quo et principium Tartari habuerunt. Hic cum paucis hominibus suis cepit spolia excercere. Tandem crudelior effectus homines furtim capiebat et in sue iniquitatis dominio adiungebat. Cumque triginta satellites sibi coaceruasset, prorumpens in uesaniam publicam totam terram sue natiuitatis, scilicet Moal, sue dominacioni per omnia subiugauit. Quo facto cepit, ut moris est elatorum, appetere ampliora et congregato excercitu processit uersus terram eis contiguam ex parte orientis que ab eisdem denominatur Zumoal, id est Aquatici Mongali. 'Zu' enim Tartarice 'aqua' dicitur Latine, 'moal' 'terra', 'Mongali' 'incole' dicuntur 'terre'. Ipsi autem appellabant se Tartaros a fluuio magno et impetuoso qui transit terram eorum et dicitur Tatar. 'Tata' enim 'trahere', 'tartar' 'trahens' dicitur in lingua eorum. Isti sibimet ipsis superordinabant ducem, eo autem tempore prefecerant sibi ducem nomine Cauli, quem Cingis deuincens homines subiugatos suo excercitui adunauit. Consueuerat enim deuictos semper sibi agregare, ut maioris fortitudinis uirtute alias terras superaret, sicut patet in eius posteris manifeste, qui ipsius malicie sunt sequaces.

[4] Deinde cum toto excercitu properauit ad terram que dicitur Merkit, que eciam Tartaris est contigua ex parte occidentis estiualis, quam manu ualida sue dominacioni subiciens apposita fortitudine suo excercitui terram Merkitis coniunctam que appellatur Mecrit intrauit et sibi continuo subiugauit. Iste quatuor, scilicet Moal, Zumoal, Merkit et Mecrit, sunt unius labij, sed parum differunt inter se, sicut Boemi et Poloni et Rutheni, uel sicut Romani, Lumbardi et de Foro lulij, aut sicut Australes, Turingi et Suevi seu Saxones, Flamingi et Westfali. Homines terrarum istarum assimulantur sibi in facie competenter.

[5] Post hec Cingis collecto excercitu processit uersus terram que dicitur Vihur. Incole terre huius christiani erant de secta Nestorianorum. Quibus superatis acceperunt Mongali eorum litteras ad scribendum (non enim antea litteris vtebantur), et sic reuersi sunt in terram propriam.

[6] Deinde Cingis mox fortitudine grauiori collecta adijt terram orientalem nomine Esurscakita. Homines vero terre appellant se Kitai, quibus Mongali et relique tres prouincie lingue eorum quondam fuerant tributarij. terra est magna et spaciosa ualde, et erat opulentissima, habens imperatorem strenuum et potentem, qui huiusmodi perceptis rumoribus indignatus uehementer occurrit Cingis et excercitui eius cum multitudine copiosa in quadam uasta solitudine, et tanta strages facta est Mongalorum, quod de viris Mongalis tantummodo septem remanserunt, aliarum tamen nacionum plures homines euaserunt. Quod cernens iam dictus imperator contempsit eciam spolia colligere occisorum. Cingis vero clam in terram fugiens per temporis modicum sue malicie pacem dedit.

[7] Est autem [autem] quedam terra Tartaris contigua a plaga occidentali que appellabatur Nayman montuosa ualde et frigiditate[m] modum excedens. Huius terre regi Tartari et omnes circumadiacentes prouincie tunc temporis tributa regalia persoluebant. Hic mortuus est eo tempore quo Cingis a proelijs quiescebat. Reliqui[t] tamen sui regni tres paruulos filios successores. Quo audito Cingis cepit aspirare ad regnum puerorum et collecto excercitu cepit inuadere regnum Naymanorum. Qui uidentes fortitudinem eius retrosum cesserunt et associatis sibi Karakitais vel Nigris Kitais ('kara' enim Tartarice Latine 'nigrum' dicuntur) occurrerunt Mongalis in quadam ualle inter duos montes altissimos, et occupantes uiam, qua solus introitus patebat in terram, ex parte illius lateris diutissime restiterunt. Hanc vallem et terram fratres nostri ordinis transiuerunt ad Tartaros iter faciendo. Tandem Mongali quidam longe valde ab excercitu montes inferiores transiuerunt, alij uero per ipsa abrupta moncium, que solis ybicibus sunt peruia, per que etiam frater Benedictus equitare attemptabat, sed a Tartaris non est permissus, ne equum perderet et personam. Residui autem in ipsa acie excercitus accesserunt, et sic commissum est prelium magnum ualde nimis ex omni parte Naymanorum in quo[rum] maior pars eorum interempta est et residua Cingis dominio se subiecit. Tunc interfectis tribus filijs regis cum ampliori excercitu Cingis ad propria est reuersus.

[8] Deinde progrediens ad bellum inter meridianam plagam et orientalem cepit quatuor terras videlicet Voyrat, Sarihuiur, Karanitas et Cosmir. Et sic iterum ad propria remeauit.

[9] Verum quia cupiditas eum dominandi non sinebat quiescere, aggregata omni qua poterat robustorum fortitudine iterato processit aduersus imperatorem Kytaorum. Tandem post diuturnum bellum fugato excercitu imperatoris ipsum imperatorem in metropoli, ciuitate fortissima, obsedit, quo adusque obsidentes pre nimia penuria precepto Cingis, decani cum suis, decimum hominem inter se manducarent. Obsessi uero cum iam sagitarum ac lapidum [def]ectum paterentur, iactare argentum ceperunt contra hostes et precipue liquefactum. Erat enim hec ciuitas habundans diuiciis huiusmodi. Ad vltimum autem obsidentes fecerunt uiam subterraneam usque ad medium ciuitatis, per quam in nocte irruentes in ciuitate imperatore cum potentibus interfecto vniuersa que in ea fuerant possederunt. Cingis ergo parte terre quam ceperat ordinata cum gaudio ad propria est reuersus. Est enim quedam pars terre maritima, quam eciam usque ad hodiernam diem Tartari non preualent obtinere. Ex tunc Cingis precepit se 'can', id est 'imperatorem', appellari.

[10] Predicti autem Kitai quamuis pagani sint habent tamen nouum et uetus testamentum et litteras speciales, vitas patrum multas, et heremitas et domos quasi ecclesias in quibus orant statuto tempore. Dicunt preterea se habere sanctos speciales quosdam. Hij vnum deum colunt et credunt in dominum Iesum Christum, credunt eciam uitam eternam. Elemosinas dant largas et reuerentur christianos, licet minime baptizentur. Barbam non habent, nec in facie lati sunt ut Mongali, et habent ydioma speciale.

[11] Igiturcum Cingis 'can' esse[t] appellatus et quieuisset pervnum annum sine bellis, ordinauit eo tempore tres excercitus ad tres mundi partes, ut subiugarent cunctos homines qui habitant superterram. Vnum direxit cum filio suo Tossuc, quem eciam can nominabant, contra Comanos, qui siti [sunt] super Az ad plagam occidentalem, alterum uero cum alio filio contra Maiorem Indyam ad orientem hyemalem.

[12] Ipse autem cum tercio processit contra montes Caspeos, et cum trans[is]set terram, que Solangia dicitur, tunc temporis eam sibi non subiciens assidue ibat tribus mensibus homines non inueniens per desertum. Cumque venisset prope montes Caspeos, ubi dicuntur esse inclusi ab Alexandro ludei quos ipsi appellabant Gog et Magog, et ecce subito omnia ferramenta, sagitte de pharetris, cuttelli et gladij de uaginis, strepe de sellis, habene de frenis, ferramenta de equorum pedibus, lorice de corporibus, galee de capitibus, versus montem cum impetu ac maximo strepitu processerunt. Et, sicut ipsi fratri nostro Benedicto commemorantes hec, in quadam referebant leticia quod grauiora ferramenta, ut pote lorice et galee, super terram ad montes properando cum impetu magnum nimis puluerem et strepitum excitabant. Vnde ipsos cecitas et horror nimius inuadebant. Creduntur autem hij montes esse addamantini.

[13] Territus ergo Cingis can fugit cum excercitu dimittensque montes a[d] dextris processit inter aquilonem et orientem. Tamdem cum per tres alios menses continue in itinere per deserta laborasset, precepit deficientibus alimonijs ut [decimi] decimum inter se deuorarent hominem. Post hos tres menses uenit ad montes magnos terre que appella[n]tur Narayrgen, id est 'homines solis'; 'nara' enim Tartarice 'sol' dicitur Latine, 'irgen' 'homines'. Cumque inuenisset itinera trita et nullos homines, mirari cepit cum suis uehementer. Postmodum inde inuento vnico viro cum vxore cepit per multos interpretes querere de terre hominibus, ubi essent, et percepto quod in domibus subterraneis sub montibus habitarent misit uirum, quem ceperat, muliere retenta, interrogans si uellent egredi ad bellandum. Sed illo redeunte Tatari facto mane in ortu solis prostrati sunt super terram propter strepitum solis ascendentis, et plures ibidem mortui sunt ex eis. Incole autem terre perceptis hostibus irruerunt in nocte super illos et plures de Tartaris occiderunt. Quod cernens Cingis can affugit cum residuis, vxorem captiuam nichilominus secum deducens.

[14] Que postmodum, sicut ipsi Tartari referebant fratribus, cum ipsis mansit longo tempore, affirmans absque dubio quod dicta terra in extremis mundi partibus sit posita nec ulterius terra nisi solummodo mare occeanum inuenitur. Vnde nimia vicinitate solis ascendentis e mari in regione [ea] estiuali tempore tantus ac talis fragor et sonitus ex contrarietate solis et firmamenti auditur in ea quod nullus hominum audet sub diuo habitare super terram quo adusque sol ad meridiem per suum zodiacum progrediatur, quin statim moriatur tamquam per tonitruum aut ledatur. Inde est eciam quod eo tempore tympana maxima et alia instrumenta percuciunt in cauernis moncium ut sono tympanorum solis strepitum intercludant. terra post transitum moncium plana est et fertilis, sed non est magna.

[15] Dum autem de hac terra Cingis can deuictus ad propria cum suis redire festinaret et dum in reditu montes Caspeos conspexisset, ad eos propter timorem pristinum non accessit. Videns tamen homines iam de montibus processisse propter strepitum ante factum, quod ad montes properabant terramenta, cum eis certare cupiebat. Cumque utrique sibi appropinquare cepissent, et ecce nubes diuisit eos stans in medio sicut quondam Egypcyos et filios Israel. Vnde satis credibile est eos esse ludeos quos Dominus muniuit et monuit signis patrum. Et quandocunque Tartari ad nubem ascendebant, cecitate percuciebantur et quidam eciam plaga mortis. Poterant tamen se videre per nubem ad inuicem quoquomodo. Postquam autem ad utramque partem nubis per duas dietas transire non possent, quin super nubem haberent oppositam, ceperunt cepto itinere proficisci.

[16] Igitur iter facientes Tartari pedestre et fame deficientes inuenerunt aluum seu viscera integra vnius animalis satis fetencia que, ut ipsi credunt, prius eis ibidem manducantibus fuerant derelicta, et cum ad Cingis can essent delata, precepit ut tantummodo grosso fimo manibus expresso absque ulla rupcione uel lesione uiscerum coquerentur. Quod et factum est, et sic Cingis can cum ceteris iam quasi fame moriens manducauit et exinde statuit Cingis can, ut nichil de uisceribus reicerent[ur] preter fimi grosiciem interiorem, de quo plenius dicetur cum de tradicionibus dicetur Tartarorum. Hijs gestis reuersus est in terram suam et a tonitruo diuino iudicio est percussus.

[17] Secundus uero excercitus, qui cum secundo filio Cingis can missus fuerat contra Indos, deuicit Minorem Indiam, id est Ethyopiam, in qua sunt homines nigerrimi et pagani. Cumque peruenissent ad Maiorem, quam Thomas apostolus conuertit, statim rex terre qui semper appellatur Prespiter lohannes, quamuis non bene premunitus misit excercitum contra eos. Fecerunt quandam nouam et inauditam artem contra Tartaros: ordinauerunt enim specialiter tria milia pugnatorum, im quorum sellis in anteriori parte posuerunt quasdam ferreas siue ereas ymagines, ignem viuum habentes in sua concauitate. Et ante quam sagitte Tartarorum ad ipsos attingere possent, ceperunt contra ignem emittere sufflando cum follibus, quos habebant ex utraque parte selle sub utroque femore. Post ignem uero sagittas iacere ceperunt, et sic turbatus est excercitus Tartarorum. Alij quidem exusti, alij vero uulnerati fugam inierunt, quos persequentes Indi multos strauerunt et reliquos de suis finibus eiecerunt, nec ultra ad Yndos Tartari sunt reuersi. eadem ipsi Tartari fratribus nostris referebant dicentes quod Yndi in congressu ordinata acie super equos se in strepis eleuauerunt. Cumque miraremur, quid hoc esset, resederunt subito super sellas, et ignis mox prosilijt aduersum nos, quem eciam sagitte eorum sunt secute, et sic noster excercitus est fugatus. Cumque Yndi Tartarorum, [postquam] ad se red[i]erint, infra xviii annos aut paulo plus nichil uidissent, miserunt nuper ad eos nuncios sic dicentes: Vos in terram nostram intraueratis sicut fures et non milites bellicosi, sed nunc scitote, quoniam aduentum uestrum cottidie prestolamur. Quare, etsi ad nos uenire nolueritis, nostrum ad uos aduentum cicius expectetis.

[18] Tartari autem redire non presumentes ad propria ante statutum tempus a Cingis can, ne subirent sentenciam capitalem, processerunt inter orientalem plagam et meridianam. Ambulantes plus quam mensem per desertum peruenerunt ad terram canum, que appellatur Tartarice Nochoy Kadzar. 'Nochoy' enim Tartarice 'canis' dicitur Latine, 'kadzar' uero Tartarice 'terra' dicitur Latine. Inuenerunt tantummodo mulieres preter viros, quibus captis remanserunt duobus [diebus] iuxta flumen, quod medium terre transit, cumque int[e]r[rog]assent de viris, quales et ubi essent, responderunt quod canes naturales [essent], et audita fama hostium flumen transiuisse. Tercia autem die canes omnes qui in terra fuerant coadunari apparuerunt, sed Tartaris iocum de eis facientibus transito flumine inuoluerunt se sabulo, quod propter temporis frigiditatem congelatum est. Sicque secundo et tercio fecerunt, et quia canes pilosi erant, glacies cum sabulo congelata est ad spissitudinem vnius palme. Quo facto super Tartaros irruerunt. Qui risum facientes sagitis eos impetere ceperunt. Sed quia nisi per os et oculos ledi non poterant, paucissimos peremerunt. Canes vero accurrentes cicius vno morsu equm deiciebant, altero Tatarum strangulabant. Tartari ergo cernentes quod canibus nec sagite nec gladij nocere poterant, fugam inierunt. Quos canes persequentes per triduum interfectis plurimis a suis eos finibus eiecerunt. Et sic pacem ab eis de cetero habuerunt. Narrauit eciam quidam fratri Tartarus patrem suum a canibus tunc temporis interemptum. Frater preterea B. credit pro certo inter Tartaros vnam de canum mulieribus se uidisse, quam eciam dicit peperisse a Tartaris, sed pueros monstruosos. Dicti autem canes sunt magis pilosi, intelligentes omnia uerba mulierum (et mulieres nutus canum). Si mulier parit feminam, humanam formam matris habet, si masculum, canis efficitur sicut pater.

[19] De hac terra Tartari ad propria reuertentes ceperunt terram que appellatur Burithebet. 'Burith' dicitur 'lupus' et bene congruit incolis terre, qui tamquam lupi seuientes patrem mortuum parentela congregata commedere consueuerunt. Isti pilos in barba non habent, sed si pili nascuntur, extrahunt eos ferreo tenaculo ad hoc facto. Multum preterea sunt deformes.

[20] Tercius autem excercitus qui ad occidentem iuit cum Tossuc can, [cum] filio Cingis can, subiugauit primo terram que dicitur Terkemen, secundum Biserminos, postea Kangitas, ad ultimum intrauerunt terram Cuspcas, id est Comaniam. Comani autem coadunati cum Ruthenis omnibus pugnauerunt cum Tartaris iuxta duos riuulos - nomen vnius Calc, alterius uero Coniuzzu, id est 'ouium aqua', 'coni' enim [grece] Tartarice 'oues' dicuntur Latine, 'vzzum' vero 'aqua' - et deuicti sunt a Tartaris. Effusus est sanguis ex utraque parte usque ad frenos equorum, sicut qui bello interfuerant referebant. Victis ergo istis Tartari redire ceperunt ad terras proprias et in reditu ceperunt ab aquilone quasdam terras, uidelicet Bastarchos, id est Maiorem Hungariam, que est contigua mari occeano ab aquilone.

[21] Ab hac terra venerunt ad Paroscitas, qui longe sunt stature, sed graciles sunt et debiles, habentes ventrem paruulum et rotundum ad modum ciphi modici. Hij nichil manducant penitus sed uapore viuunt. Habent enim foramen paruum loco oris, et dum carnes in olla obs[t]ructas decocunt uapore suscepto per apperturam modicam sustentantur. Carnes uero non curantes proiciunt ante canes. Hos itaque non curauerunt, quia multum res abhominantur monstruosas. Post hec uenerunt ad quosdam qui Zamogedi appellantur. Sed neque istos curauerunt eo quod sint homines pauperes siluestresque et de uenacione tantummodo uitam sustentantes. Postremo uenerunt ad eos qui uocanturV[co]rcolon - 'ucor' Tartarice Latine dicitur 'bos', 'colon' 'pedes' - quasi 'bouis pedes', uel dicuntur Nochoyterim: 'nochoy' 'canis', 'terim' ['caput'] dicitur, id est 'canis caput', Latine uero dicuntur 'canina capita'. Habent bouinos pedes a talis deorsum, caput hominis ab occipite usque ad aures, faciem autem per omnia sicut canis, et jdeo a parte denominantur [in]digniori. Isti duo uerba locuntur et tercium latrant, et idcirco eciam canes possunt nominari. Sunt eciam siluestres et in cursu agiles competenter. Et hos similiter contempserunt. Reuertentes itaque ad terram suam Cingis can percussum a tonitruo jnuenerunt.

[22] Retulerunt preterea Tartari fratribus nostris, quod fuissent in terra quorundam hominum qui vnum pedem hab[er]ent tantummodo et vnam manum, quibus nichil potuerunt nocere propter eorum uelocitatem et fortitudinem sagittarum. Nam vnus tenet arcum, alter uero dirigit sagitam forcius omni gente. Velocitate eciam suaexcedere dicuntur non solum homines terrarum aliarum uerum eciam cuncta quadrupedia super terram. Vnde ante aduentum fratrum nostrorum ad Tartaros duo ex iam dictis hominibus, pater et filius, adcuriam imperatorisTartarorum uenientes sic[ut] dixerunt: Ob quam causam nos bellis inquietate attemptastis? Nonne in sagitarum iaculis et cursus uelocitate uos excedimus? Cumque equs uelocissimus statutus fuisset cum eis publice [ad predicandum] ad currendum, miserunt equm quidem cursu ueloci procedere. Ipsi uero modo mirabili se uelut rotam uelocius [se] ceperunt uoluere et equm sunt subito insecuti. Tandem equo et Tartaris tegra uertentes ad terram propriam cucurrerunt. Quod cernentes Tartari eos amplius inuadere noluerunt. Isti autem 'vnipedes' uocantur.

[23] Hijs gestis Occoday, filius eius, imperio ei successit per eleccionem aliorum. Reliquerat enim Cingis can quatuor filios, scilicet Occoday, qui et successit ei[s], Tosuc, Schahaday; quarti nomen nec fratribus nec ab alijs intellexi. Filii Occoday sunt tres, scilicet Cuiuc, qui modo est can, id est imperator, et Cocten et Cyrenen. Filii secundi, scilicet Tossu[c] can, filii Bati (iste est potencior post can), Ordu. Iste senior est inter duces et honorabilior ualde. Alios duos filios habuit de alia uxore, scilicet Syban et Chauth. Tercij scilicet Scha[ha]day sunt filij Ca[da]n et Buri, quarti cuius nomen non intellexi filij sunt Mengu (hic fuit senior, cuius mater Serectam, que post matrem imperatoris est inter Tartaros nominata, et est potencior preter quam Bati), alter Bechac. Aliorum filiorum nomina non intellexi. sunt autem nomina ducum: Ordu (iste transiuit per Poloniam in Hungariam), Bati, Buri[n], Kadan, Syban, Bugiec (esti fuerunt in Hungaria), Cyrbodan (iste adhuc contra soldanum Damasci preliatur); sed in terra Tartarorum remanserat Mengu, Cocten, Syrenen et alij quamplures, quos nominare non opportet.

[24] Occoday uero cum esset fortis multitudine, tres ex patris excercitus ordinauit. Primo prefecit Bati, filium fratris, et misit ad occidentem contra ecclesiam dei et omnes prouincias occidentis. Qui ueniendo subiugauit terram Altisoldani et terram Bisermenorum. Hij Sarraceni erant, Comanicum loquentes. Cepit jbidem eciam fortissimam ciuitatem nomine Barchin, licet cum bello diuturno. Alia uero ciuitas sponte se reddidit nomine Ia[n]kint, qua de re ciuitatem non destruxit sed acceptis spolijs et interfectis, ut moris eorum est, nobilioribus, alijs hominibus ciuitatem locans incolas transferri fecit et processit aduersus Ornas ciuitatem maximam repletam christianis, scilicet Gazaris et Alanis necnon et alijs Sarracenis parcium diuersarum. Est autem sita super fluuium magnam habentem partem maris et qui transibat ciuitatem. Tartari obstruentes in superiori parte fluuium dimiserunt aquam cum impetu et submerserunt ciuitatem cum omnibus que in se ciuitas continebat.

[25] Preterea Bat[i] tunc temporis subiugauit terram Terkomen et terram Kangitarum atque Magnam Comaniam nec non et Rusiam, et capta Kyouia, metropoli Rusie, ciuitate maxima et nominatissima, per stragem multam populorum et bella plurima, que ad presens transeo, quia scriptorem exigit specialem.

[26] Cumque filius Occoday, patruelis Bati, qui modo est can, reuersus est patris occulte interitu intellecto. In reditu autem cepit terram Gazarorum et terram Alanorum, postea terram Th'et , ad ultimum terram Tartarorum - Iste sunt terre christianorum, sed diuersorum ydiomatum, et posite sunt ad meridiem iuxta mare. Hijs actis ad terram propriam est reuersus.

[27] Bati uero exinde in Rusia contra Bileros, id est Bulgariam Magnam, et Morduanos [processit] et captis eis suo eos excercitui subiugauit. Ex tunc postea processit contra Poloniam et Hungariam, diuisoque excercitu in metis terrarum cum fratre suo Ordu misit contra Poloniam decem milia pugnatorum, ex quibis in terre principio a Polonis Cracouiensis et Sandomericij ducatus perturbati plurimi in prelio ceciderunt. Verum quia inuidia est fomentum uiciorum plurim[or]um, ideo Poloni, non fouentes vnitate mutua bonum quod ceperant, ob fastum superbie inuidentes inuicem Tartaris miserabiliter sunt percussi.

[28] Tartari uero ulterius procedentes in Zlesiam cum Henrico duce tunc temporis christianissimo eiusdem terre in prelio sunt congressi, et dum iam, sicut ipsi fratri Benedicto referebant, fugere uoluissent, ex insperato christianorum cunei ad fugam subito sunt conuersi. Tunc ducem Henricum capientes Tartarj et totaliter spoliantes coram duce mortuo qui in Sundomia[m] occisus fuerat flectere genua preceperunt. Sicque caput eius uelut oui[s] per Morauiam in Hungariam ad Bati detulerunt et inter cetera capita cadauerum postmodum proiecerunt.

[29] Ipso autem Bati intrante Hungariam ultra medium terre ipsius spacium occurrerunt ei iuxta quemdam fluuium cum multitudine copiosa duo reges fratres vterini, Bela uidelicet, qui adhuc regnat, et Colomanus felicis memorie, qui manu propria de ponte ipsius fluuij principalem ducem Tartarorum in primo congressu cum equo et armis mortis precipitauit in abyssum. Sicque restitit eis eciam secundo et tercio, quo adusque in fugam Tartari sunt conuersi. Medio autem tempore Bati misit excercitum ultra flumen in superiori parte ad dietam vnam sive duas, qui istis in ponte pugnantibus caute super hostes irruerent ex aduerso. Quod et factum est. Nam rei euentus se mirabiliter hic probauit. Spernentibus enim Vngaris monita regis Colomani pontem Tartari transiuerunt et, quod eciam ipsi Tartari referebant, uidelicet quod ipsis iam fugientibus ante Vngarios Bati euaginato gladio redire eos compulit ad bellandum et dum Hungari quasi securi quiescerent, uilipendentes Tartaros. Quod Polonis Inuidia, hoc Hungaris presumptuosa Superbia ministrauit. Nam Tartari irruentes strauerunt plurimos et usque ad mare Belam regem Hungarie sunt secuti.

[30] Bati uero in Hungaria existens percepta morte Occoday can, qui impocionatus perijt a sorore et sepultus est cum diuite in inferno, statim redijt in Comaniam. Quem eciam uiderunt fratres ibidem ad dominum papam a Tartaris redeundo. Dicunt preterea fratres quod iam ad Cuiuc can ex ipsius imperio reuertatur. Insuper inter eos est discordia magna, que si processum habuerit, christiani poterunt per plures annos a Tataris respirare.

[31] Secundus autem excercitus, cui preerat Gyrpodan, qui iuerat contra meridiem, subiugauit terram que appellatur Kirgiz. Homines terre huius pagani sunt nec habent pilos in barba, et cuiusque pater moritur, ab vna aure usque ad aliam per mentum incidit corrigiam, de morte patris ostendens gemitum et dolorem. Item subiugauit Armeniam, item Georgianiam, item Nubiam, item Turchiam, item Baldac et Sarracenorum soldanos, alios quamplures. Iste adhuc soldanum Damasci dicitur impugnare.

[32] Tercius autem excercitus pugnat contra quosdam orientales, qui adhuc non subiacent per omnia dominio Tartarorum.

[33] Mortuo igitur Occoday can Tartarj caruerunt can vii annis et ideo ad plagam occidentalem minime pugnauerunt. Presentibus autem fratribus nostris Cuiuc, filium eius, in can per vnius arbitrium elegerunt. Qui mox ut electus est erexit vexillum triumphale contra dei ecclesiam et christianorum imperium et regna omnia occidentis, et de omni sua fortitudine destinauit partem terciam ad bellandum. Veniunt autem xviii annis continue pugnaturi, nec apreciantur, qui[n] nec potentem nec imperatorem neque reges [reuerentur], et quamuis sciant quod debeant interfici medio tempore [a] christianis, nec tamen diem neque terram in qua hoc deus disposuerit fieri, ut ex insperato sanguinem inultorum ulciscatur deus ulcionum.

[34] Nomina autem terrarum quas subiugauerunt Tartari sunt hec: Kytai, Solangi, Etyopia, Voyrath, Keranite, Buritebet, Vihur, Kyrgiz, Saruihur, Merkit[e], Mecrit, Nayman, Karakitai, Turkia, Nubia, Baldac, Vrumsoldan, Bisermini, Cangite, Arm[i]enia, Georgiania, Alani qui dicunt se Azzos, Circasi, Gazari, Comani qui dicunt se Kusscar, Mordui, Bascart, id est magna Vngaria, Billeri, Corola, Cassidi, Parossiti, Canina, Zamogedi, Nestoriani, Nusia, Persarum Soldani (omnes isti Sarraceni per se vocantur).

[35] Descriptis igitur bellis Tartarorum et vnde ortum habuerint, vbi eciam eorum terra sit nunc [dicendum est]. Sciendum est, quod terra eadem est in parte aliqua montuosa multum, in aliqua plana valde. Infertilis quia arenosa est, in aere nimis distemperata, et hoc forte racione moncium et pla[ni]ciei. Ventis fortissimis habundat: sunt eciam ibi fulmina, tonitrua et tempestates et extra tempus. Dicebant enim fratribus, quod a paucis annis incepissent mirabiliter aput eos tempora immutarj. Nam sepe nubes contra nubes iuxta terram quasi pugnare uidentur. Dicebant enim preterea quod parum ante aduentum fratrum ad eos ignis de celo descendit et consumpsit equorum multa milia et pecorum cum seruis omnibus pascentibus preter paucos. Fratribus autem presenti bus in eleccione can, id est imperatoris, tanta grando cecidit, quod ex sui resolucione subita plus clx homines submersit et res cum habitaculis procul duxit, fratrum uero habitaculum, quod prope erat, penitus non offendit. Fratribus insuper uidentibus et cum alijs hoc idem pacientibus maximus uentus exurgens tantum puluerem excitauit, quod nemo equitare poterat neque stare.

[36] Isti Tartari sunt stature mediocris generaliter et satis graciles racione lactis jumentini, quod subtilem facit hominem, et laboris. In facie uero sunt lati, genas prominentes habentes, coronam preterea sicut nostri clerici habent in capite, a qua radere [solent] uersus utramque aurem spacium trium digitorum. In fronte vero habent crines usque ad supercilia, in modum lunule depectentes, reliquos autem crines componunt et nectunt sicut Sarraceni.

[37] De vestibus eorum sciendum est, quod vniformes uestes habent viri cum feminis, et ideo non subito disnoscuntur. Et quia hec magis curiosa quam utilia uidentur, idcirco de uestibus cetera et ornatu eorum scribere non curaui.

[38] Domus eorum staciones vocantur et sunt rotunde, facte de uirgis et de sudibus. Superius rotundam habent fenestram propter fumum et lucem. Tectum et hostium sunt de filtro. Differunt tamen in quantitate et duci possunt; secundum quod quantitas exigit, [unus bos uel tres uel quatuor uel eciam plures sufficiunt] ad portandum. Staciones can et principum 'ordea' Tartarice appellantur. Villas non habent, sed in diuersis locis per staciones ordinantur. Ciuitatem vnam habent que Caracaron dicitur, iuxta quam fratres nostri fuerunt ad dietam dimidiam quando erant apud Syram ordea, imperatoris scilicet curiam meliorem. Habent fomentum ignis non nobiles et simplices propter lignorum paucitatem nisi de boum stercoribus et equorum.

[39] Tradicione quorundam [religionum] eorum Cingis can jnuentor extitit, sed plurimos auctores fratres inter eos longo existentes tempore minime jnuenerunt. Credunt tamen vnum deum creatorem rerum uisibilium et jnuisibilium et datorem bonorum in hoc seculo pariter et malorum. Nec tamen ideo eum venerantur sicut decet, habent enim ydola diuersa. Quasdam ymagines hominum de filtro habent quas ponunt ex utraque parte hostij stacionis super ubera de filtro similiter, et has affirmant esse custodes pecorum et eis offerunt lac et carnes. Sed quedam ydola ceric[e]a plus honorant ponentes super currum tectum ant[e] hostium stacionis, et si quis in eo quid furatus fuerit mox necatur. Millenarij autem et centenarij pellem ircynam repletam feno uel stramine habent in medio stacionis, offeruntque ei lac omnis generis. Ydolo uero quod est in curru commedere siue bibere incipientes offerunt cor animalis in scutella quod mane aufferunt et manducant. Fecerunt preterea primo Cingis can ydolum quod ante stacionem cuiuslibet can ponunt offerentes ei munera. Equi autem qui ei offeruntur ulterius non equitantur. Animalia eciam que occidunt ad manducandum ei prius offerunt, os animalis non confringunt. Eidem ydolo inclinant ad meridiem quasi deo et ad idem multos compellunt, precipue nobiles subiugatos.

[40] Vnde nuper accidit, quod dominus Michael de maioribus Rusie ducibus, dum se eorum dominio subiaceret et nollet dicto ydolo inclinare, dicens hoc illicitum esse christianis, et dum constans in fide Christi persisteret, iussus est calce pedis ad precordia percuti ad destrum. Exortante autem eum milite suo ad constanciam martyrii guttur ei cuttello precisum est et caput amputatum militi exhortanti. Libant eciam munera soli, lune, aque, terre, et hoc precipue mane facere consueuerunt.

[41] Habent preterea quasdam tradiciones a Cingis can, quas obseruant: qui statuit ut interior grossicies ventris animalis, sicut dictum est superius, per apercionem uiscerum non purgetur sed exprimatur manibus et uenter sic purgatus ad comedendum preparetur. Item si quis per superbiam auctoritate propria can esse voluerit, mox necatur. Ideo ante eleccionem Cuiuc can nepos Cingis can occisus fuit, quia ad imperium aspirauit. Item statuit ut omnes terras mundi subiugarent et cum nullis pacem facerent, nisi simpliciter se eis redderent sine pacto, et tunc precepit, quod omnes nobiliores interficiantur, rusticis reseruatis. Prophetatum est eciam eis, quod ad ultimum debent omnes interfici in terra christianorum, pauci tamen residui tenebunt legem terre, in qua patres eorum diuersis mortibus occidentur. Item statuit esse tesserarios in excercitum decanos, [centenarios], millenarios et decamillenarios, id est decem milia sub vno, quod Ruteni solent 'tumbas' appellare.

[42] Ex terrore preterea patrum suorum peccata quedam asserunt esse magna. Vnum est figere ignem uel quoquomodo tangere in cutello. Item carnes de caldario extrahere cum cutello. Item iuxta ignem ligna scindere cum securi. Post hoc enim caput ignis asserunt amputari. Item appodiari ad flagella equorum (quia calcaribus non utuntur) uel flagello sagitas tangere uel iuuenes auiculas de nido accipere. Item cum freno equm percutere. Item in stacione vrinare, quod si facit voluntarie, tunc necatur, si non oportet ut det peccuniam cantatori, qui purificet inter duos ignes, per ipsos stacionem cum rebus faciens pertransire; et priusquam fiat hoc nullus audet res stacionis attrectare. Item si quis morsellum, siue bolum, quod idem est, sibi impositum de ore eicit deglutire non preualens suffoditur stacio eius et per illud foramen extraitur et mox necatur. Item si quis calcat limen stacionis ducis absque misericordia uita caret. Ideo fratres nostri super limen docti fuerant non calcare. Item peccatum reputant in terra sua sponte lac effundere jument[in]um, et quando fratres dicebant eis peccatum esse humanum sanguinem fundere, jnebriari, aliena rapere et huius[modi cetera], ridebant et penitus non curabant. Non enim credunt esse sanctorum uitam eternam nec dampnacionem perpetuam, sed tantummodo quod post mortem uiuant iterum et greges multiplicent et manducent. Attendunt eciam ueneficia et incantationes. Responsa uero demonis credunt dei, quem deum appellant Iuga, sed Comani Codar. Nec cogunt quempiam fidem suam relinquere dum modo per omnia eis obediat in preceptis. Alioquin cogunt uiolenter aut occidunt. Vnde fratrem iuniorem ducis Andree in Rusia, quem falso iudicio interfecerunt, coegerunt fratris relictam accipere, eciam [in] eos in vno lecto coram alijs publice componentes.

[43] Item in principio lunacionis uel in plenilunio solent incipere quodque opus. Item dicunt lunam magnum esse imperatorem et genibus flexis adorant eam. Solem vero dicunt esse matrem lune eo quod ab eo lumen recipiat et quia ignee nature est, quam ipsi pre omnibus reuerentur. Credunt enim per ignem omnia purificari. Vnde nuncios qualescumque et munera que portant inter duos ignes ad dominos eorum transire opportet, ut venenum si quod portauerint aut malerificium expurgetur. Qua de re ad [curiam inter] ignes transiuerunt eciam fratres nostri.

[44] Cum aliquis inter eos infirmatur grauiter, hasta nouem cubitorum circumdata filtro nigro erigitur circa stacionem eius, et extunc nullus alienus audet intrare terminos illarum stacionum. Cum autem agonizare ceperit, raro aliquis aput eum remanet, quia nullus posset qui morti interesse[t] ordan ducis alicuius aut imperatoris introire, nisi prius nona lunacio inchoaretur.

[45] Quod si diues moritur, occulte in campo sepellitur cum stacione sua sedendo in ea et cum alueolo pleno carnibus et cifo lactis jumenti[ni]. Sepellitur eciam cum eo jumentum cum pullo, equs cum freno et sella, arcus cum pharetra et sagitis. Vnum autem equm commedunt amici et coreum eius repleto feno eleuatur super ligna. Credunt quod hijs omnibus indigeat in futuro, jumento scilicet ad lactandum, equo ad equitandum, et sic de alijs. Simili modo ponitur aurum et argentum.

[46] Quosdam eciam maiores sic sepelliunt: Vnam occultam foueam in campo faciunt, cuius orismum est quadrum et satis paruum, interius autem ad utramque partem dilatatur, et aliam faciunt prope staciones publice et aperte, in quam se mortuum simulant sepelire. Seruum uero, quem pre ceteris dilexit in uita, ponunt subtus corpus mortui sepulcro apperto remanente; qui si tercio sub eo agonizando surrexerit, liber erit et in tota parentela illa honorabilis atque potens. Post hoc sepulcrum operientes jumenta seu peccora e[x]ci[t]ant per noctem desuper locum, ut planato loco non possit ab extraneis thesaurus cum eo positus inueniri. Quandoque eciam prius reposita gramina supponunt.

[47] Duo preterea cimiteria habent in terra propria, vnum simplicium, aliud imperatorum, ducum et nobilium, et si quo modo fieri potest, de omnibus terris in quibus occiduntur ad istud mortui nobiles redducuntur, sicut de hijs factum fuit qui in Vngaria fuerunt interfecti. Si quis ad hoc cimiterium accesserit exceptis custodibus male multimodis pertractatur. Vnde et fratres nostros, qui ignoranter intrauerant, offendissent grauiter, quin fuissent nuncij magni pape, quem vocant Tartari 'yul boba', id est 'magnus papa'.

[48] Mortuo autem aliquo oportet purificari omnia que ad eius pertinent stacioni. Preparantur itaque duo ignes, iuxta quos eriguntur in directum due haste [in directum], in cacumine colligate zona, habente in se quasdam scissuras de bukerano alligatas. Sub hac zona inter hastas et ignes opportet transire homines, bestias et stacionem. Due autem incantatrices stant hinc atque inde aquam proicientes et carmina recitantes. Quod si currus transeundo frangitur seu [t]res alique ceciderint, mox eas incantatrices accipiunt ipso iure, Similiter si quis a tonitruo percussus moritur, omnia que habuit contempnuntur ab hominibus, quousque dicto modo fuerint expurgata.

[49] Quotquot possunt in expensis tenere uxores, tot habent. Emunt autem eas generaliter omnes, ideo sunt quasi proprie preter nobiliores, et dicunt indifferenter excepta matre et filia et sorore ex eadem matre. Nouercam mortuo patre ducunt et relictam fratris junior frater uel cognatus. Vxores faciunt omnia opera, scilicet calceos, pellicea et huius[modi] cetera, viri sagittas tantummodo et excercent cum arcubus sagitando. Compellunt eciam pueros trium aut quatuor annorum hoc similiter excercere. Mulieres preterea quedam et precipue uirgines utuntur sagittis et equitant generaliter sicut uiri. Si qui in adulterio et stupro deprehensi fuerint, uir et mulier pariter occiduntur.

[50] Obediunt preterea dominis suis plus quam cetere naciones aut eciam religiosi prelatis suis, et eo pocius quo aput eos transgressoribus locus misericordi[e] non prestatur, et jdeo imperator eorum habet eos ad omnimodam potestatem. Nam siue ad mortem siue ad uitam mittuntur, celerius explere hoc oportet. Potest eciam imperator tollere sibi quando vult filias aut vxores quorum uult [filias] aut sorores; postquam autem eas habuit et pro se retinere noluerit, tribuit ei cui placet.

[51] Nunciis, quos mittit uel qui mittuntur ad ipsum, dantur gratis expense et equi subducticij, extraneis tamen nuncijs dantur expense tenues. Nam duo uel tres comederent, quod v hominibus ministratur. Ideo que quot et qualia mala fratres nostri passi fuerunt perhoresco scribere, cum et ipsi qui hoc tollerauerunt fratres mirentur, qualiter ipsos contra naturam humanam sustentauerit gracia lesu Christi. quam sepe plus quam xxx boemica miliaria vna die equitabant super equos subducti[ci]os Tartarorum non gustantes panem neque aquam, sed tantummodo in meridie aut in nocte parumper de tenuissimo brodio cocti milij uix habebant. Nec mirum, si tantum equitabant; deficientibus enim equis eciam priusquam pausare poterant alios fortes et recentes Tartari aducebant.

[52] Ad imperium eciam can omnes manent staciones et mouentur; ipse namque assignat loca ducibus, qui millenarijs, qui centenariis, qui decanis. Omnes insuper nobiles et pauperes auarissimi sunt et maximj munerum extorsores. Statim eciam si [si] munera non recipiunt, multa fame ac cause protellacione nuncios affligunt, ita ut qui sponte dare neglexerint cogantur offerre munera postmodum sine sponte. Hinc est quod fratres nostri elemosinam bonorum hominum, quam peragendo precepto [et] nuncio sedis apostolice spirituali acceperant, pro magna parte in muneribus expenderunt. Alioquin multum fuissent in negocio vniuersalis ecclesie impediti pariter et contempti.

[53] Item hominum aliarum nacionum sunt latissimj contemptores. Vnde eciam interpretes Tartarici, licet contemptibiles, precedunt tamen nuncios sibi commendatos in ambulando et sedendo siue sint nuncij uel legati sedis apostolice siue regum. Item nullam ueritatem seruant alienis. Sunt enim multa bona in principio promittentes sed ad ultimum infinitas crudelitates inhumaniter excercentes. Eorum namque promissio est ut scorpio, qui licet facie blandiri uideatur percutit tamen subito caude aculeo venenoso.

[54] Item inebriantur suoer omnes naciones huius mundi. Quandocumque enim de nimia potacione per uentrem se euacuant, bibere statim in eodem loco incipiunt iterato, et hoc in die vna sepius facere consueuerunt. Solent preterea lactis bibere omne genus. Item omnia immunda commedunt absque modo, lupos, uulpes, canes, morticina, adluu[i]ones, mures, et in necessitate carnes humanas. Similiter et inter volatilia nulla reiciunt sed commedunt munda pariter cum [im]mundis. Pannis et mensalibus ad prandia non vtuntur et ideo jmmunde commedunt super modum. Scutellas raro et pessime lauant. Simili modo fit de coclearijs.

[55] Sed tamen inter se pacifici; fornicacio et adulterium inter eos perci[pi]tur valde raro. Mulieres eorum castitate excedunt feminas aliarum nacionum excepto quod in trufa sepe proferunt uerba impudica. Furtum inter eos esse non consueuit; ideo staciones et omnes res earum non serantur. Si qui autem equi aut boues aut aliqua huiusmodi inuenta fuerint, aut libere ire permittuntur aut ad proprios dominos reducuntur. Habundant enim equis et jumentis, bobus, vaccis et ouibus magis quam aliqui homines super terram. Satis eciam humani sunt inter se et res suas libenter communicant ad jnuicem concedendo. Pacientes preterea sunt multum. Sepe namque licet per diem aut per duos nichil commedant, tamen cantant et iocantur tamquam peroptime manducassent. Libenter [namque] eciam vnus alium promouet ad honorem. Raro autem sediciones inter eos excitantur, nec mirum si seruant talia, quia, vt dixi superius, transgressores inter eos absque misericordia puniuntur.

[56] Nunc de prelijs eorum et qualiter eisdem occurri possit breuiter est notandum. Quandocumque Tartari terras aliquas proponunt impugnare, excercitus, qui ad eas dirigitur expugnandas, cum omnj familia, uxoribus uidelicet, pueris et ancillis, tentoriis et omni superlectili cum armentis et ouibus in curribus et in equis properat valde caute ducens secum in maxima multitudine arma, arcus, pharetras et sagittas. Cumque Tartari propinquare ceperint, premittunt uelocissimos cursores, qui terreant ex insperato homines et occidant, [et] ne possit contra eos excercitus subito congregari. Quod si obstaculum non habuerint, procedunt semper, et multitudo sequitur cum suis omnibus satis plane.

[57] Si autem uiderint turbam insuperabilem confestim ad suos resiliunt et excercitum ordinant tali modo. Robur excercitus disponunt circa uexillum triumphale in medio cum multitudine copiosa, in cuius lateribus duas minores ponunt, vtrimque vnam, parum distantes et eminentes ante magnam. Paucos autem relinquunt in custodia mulierum, debilium, puerorum et eorum que duxerunt.

[58] Cum itaque congredi debent cum hostibus, plures ex ipsis se pluribus muniunt pharetris et sagittis, et antequam aduersariorum eos possint sagitte attingere, suas dirigunt, quandoque eciam ante tempus ad plenum iacere non valentes. Quando vero sine obstaculo sagittis possint attingere, compluere pocius dicuntur quam iacere cum sagittis, et hoc propter sagitarum nimiam densitatem. Quod si hostes incautos reperierint, circundant eos in modum corone subito dimittentes eis vnicam viam ad fugiendum. Eos impetunt iaculis ualde absque modo ita ut si quis in medio exortus non fuerit, pereat fugiendo. Qua de re melius arbitror pugnando bene mori quam circumspicere malam fugam.

[59] Notandum preterea, si eis prosperatum fuerit, quod semper procedendo ordinant post tergum staciones per millenarios [uel] centenarios, secundum quod eis expedit, cum hominibus et jumentis, ordinant tamen viciniores sibi forciores et maiores staciones.

[60] Et si que ciuitates siue castra in terris, quas expugnauerunt, manserunt, et bene possunt subsistere ante eos, ubi sagitarum impetus potest dirigi et iactus machinarum; et ubi expense, cibi et potus defuerint aut ligna, potest tamen situm loci supplere fortitudo aut audacia interclusorum. Sic in terra antiquorum Saxorum fuit factum, qui sepius pauci egressi de ciuitate plures ex Tartaris occidebant et mulieribus extinguentibus succensam ciuitatem a Tartaris viri menia deffendebant; necnon egressos Tartaros jn medio ciuitatis per viam subterraneam peremerunt et reliquos fugauerunt. In nullis autem siluis abscondi possunt homines ubi estate et hyeme accedi potest; morantur homines tamquam feras. In mari tamen securitas est et in locis superius pretaxatis.

[61] Qualiter autem Tartaris sit occurrendum satis intelligi potest ex diuersis regum Machabeorum hystorijs, ubi et precedentes sagittarij excercitum et insidie hostibus diuersimode posite describuntur. Summe tamen necessariam arbitror pacem princip[i]um ob hoc factam, ut in vnum congregati ex aduerso hostium tres aut plures excercitus ordinent, prout pugnancium qualitas hoc exposcit, ex latere nichilominus [in] insidijs in equis optimis adaptatis. Ballistarij vero ad minus tribus ordinibus ante excercitus disponantur, qui iacere sagitas debent prius eciam quam possint Tartarorum aciem attingere, bono modo, ut sit tempestiue, [ne] nostrorum acies aut fugiat aut turbetur. Quod si hostes fugam ceperint, ballistarij eos cum sagittarijs arcuum necnon et hijs qui sunt in insidijs persequantur, paulatim excercitu subsequente. Si autem alii ballistarij non fuerint, tunc faleratis equis utentes ponantur anterius, qui se inclinantes sub fortissimis clipeis iunctis in equorum frontibus sagitta[rio]s confundant subito Tartarorum. Cetera de bellis supplenda relinquo hijs qui in huiusmodi sunt excercicio edocti experimento plus quam scripto.

[62] Vestre igitur paternitati supplico, quatinus, si qua minus ordinate in scripto posui, non voluntati sed ignorancie mee pocius imputetis. Actum ab incarnacione domini m. cc. xl. vii iii kalendas augustj. Explicit vita et hystoria Tartarorum.