|
Interdum volgus videt, est ubi peccat. Si veteres ita miratur
laudatque poetas, ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat. Si quaedam
nimis antique, si peraque dure dicere credit eos, ignave multa fatetur,
et sapit et mecum facit et Iova iudicat aequo.
Non equidem insector delendave carmina Livi esse reor, memini quae plagosum
mihi parvo Orbilium dictare; sed emendata videri pulchraque et exactis
minimum distantia miror. Inter quae verbum emicuit si forte decorum, et
si versus paulo concinnior unus et alter, iniuste totum ducit venditque
poema. |
|