Et quomodo invocabo deum meum, deum et dominum meum, quoniam utique inme
ipsum eum invocabo, cum invocabo eum? et quis locus est in me, quoveniat in me
deus meus? quo deus veniat in me, deus, qui fecit caelum et terram? itane,
domine deus meus, est quiquam in me, quod capiat te?an vero caelum et terra,
quae fecisti et in quibus me fecisti, capiuntte? an quia sine te non esset
quidquid est, fit, ut quidquid est capiat te? quoniam itaque et ego sum, quid
peto, ut venias in me, quinon essem, nisi esses in me? non enim ego iam in
inferis, et tamen etiam ibi es. nam etsi descendero in infernum, ades. non ergo
essem, deus meus, non omnino essem, nisi esses in me. an potius non essem, nisi
essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia? etiam sic, domine,
etiam sic. quo te invoco, cum in te sim? aut unde venias in me? quo enim recedam
extra caelum et terram, ut inde in me veniat deus meus, qui dixit: caelum et
terram ego impleo